PELETHRONII

PELETHRONII
PELETHRONII
Lapithae a Pelethronio oppido Pelio monti subiecto sic dicti. Hi primi omnium frenorum usu invenisse dicuntur, et equorum domandorum artem. Virg. Georg. l. 3. v. 115.
Frena Pelethronii Lapithae, gyrosque dedêre
Impsoti dorso; atque equitem docuêre sub armis
Insultare solo, et gressus glomerare superbos.
Aliter autem Plinius, l. 7. c. 56. ubi Pelethronium virum quendam nominat, qui primus strata equorum, et frenos invenerit. Et, ut videas, inquit de la Cerda, nihil in hac re firmum: Lysias gravis orator, εν τῷ λόγῳ ἐπιταφίῳ ita ait, loquens de Amazonibus: Πρῶται δὲ τῶ πάντων ἐφ᾿ ἵππους ἀναβᾶσαι. Ideoque forsan Pindarus illas ἐυίππους vocat Od. 8. Olymp. Quin Plinius ibidem primam gloriam equitationis Bellerophonti tribuit. Et Aelian. l. 9. Var. Hist. c. 16. viro cuidam Italo, quem scribit nominatum fuisse Marem, de quo Itali ipsi fabulabantur, fuisse anteriore parte hominem, posteriore equum. Quem vulgi sermonem ita explicat auctor: Δοκεῖ δέ μοι πρῶτος ἵππον ἀναβῆναι, καὶ ἐμβαλεῖν ἀυτῷ καλινὸν, εἶτα ἐκ τούτου διφυὴς πιςτευθῆναι. Sophocles in Oedipo Colon. inventionem freni Neptuno tribuit, saltem in Attica. Ad quam opinionem allusit Papinius l. 6. Theb. v. 303.
————— Neptunus equo, (si certa priorum
Fama) patet, primus teneris laesisse lupatis
Ora, et litoreo domitasse in pulvere fertur.
Palaephatus autem c. 1. et plerique alii hoc inventum Centauris attribuunt; πρότερον (inquit) γὰρ οὐκ ἐπίςταντο ἐφ᾿ ἵππων ὀχεῖςθαι, ἀλλὰ μόνον ἅρμασιν ἐχρῶντο. Hoc placitum Virgilio ubi supra, et merito. Iuvant enim eius sententiam versus isti Manilii Astronomic. l. 4.
At quibus in bifero Centauri corpore sors est
Nascendi concessa, libet coniungere currus
Ardentes et equos ad mollia ducere frena.
Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • FRENI Equorum — Pelethronii inventum. Plin. l. 7. c. 56. Equo vehi Bellerophon, frenos et strata equorum Pelethrontus invenêrunt. At Virg. Georg. l. 3. v. 115. Frena Pelethronii Lapithae, gyrosque dedere Impositi dorso A Pelethronio sc. Thessaliae monte dicti,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LAPITHAE — populi Thessaliae. Pindum et Othryn montes incolentes, Pirithoi olim imperio parentes, arrogantes, unde in Prov. Hi primi omnium frenos, et strata equorum creduntur in venisse. Virg. Georg. l. 2. v. 457. et l. 3. v. 115. Frena Pelethronii… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”